29. de Calidio tibi tantum respondeo quod
ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis
petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem
non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse
illum1 suum et familiae2 nobilissimae dicere3.
[70]
quo loco quaero
ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci4
facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut
patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi
quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset
evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi,
turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est.
quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae
nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere
securim quam cum illum e civitate eiecerunt5 qui praetor
finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?
at enim nimis ego6 magnum beneficium Planci7 facio et,
[71]
ut
ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non
meo gratum esse oporteat. 'quod istius tantum meritum?'
inquit; 'an quia te non iugulavit?' immo vero quia
iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam
purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias
fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem
paulo post de isto8 plura dicam; de te tantum requiro, utrum
putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit
ullorum9 umquam barbarorum tam immane ac tam crudele
in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut
poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam
in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte10 existimas
eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil11
timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui
vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non
putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis
praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata
sit12, inimicorum modestia13 non esse appetitam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 esse illum TE: illum esse cett.
2 familiae TE: familiae suae cett.
3 ducere T
5 eiecerunt om. T
6 at ego nimiis T
7 Planci Lambinus: Plancio codd.: fort. in Plancio facio TE: iacto ς mg., p mg.: om. cett.
8 paulo post de isto TE: de isto paulo post cett.
9 ullorum TE: ullorum tantum requiro utrum putes odium cett.
10 forte TE: om. cett.
11 nihil TE: om. a: non cett.
12 sit est Madvig
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

