quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo
his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum
eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse
est quemquam a me1 nominari: vobiscum ipsi recordamini.
mihi poenarum illi plus quam optarem2 dederunt: te miror,
Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere3.
atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim
illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei
publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior
quam Catilina4, furiosior quam Clodius5 viderere, ultro
me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem
tibi ad impios civis fore putavisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

