[29]
vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem1
stabilem et domicilium certum non habebit. erit inter eos
etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio,
cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii
fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli
civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse2
videatur, hoc consili. Servi igitur eis3 iudicibus qui multis
post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius
quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate
et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

