[27]
haec igitur
tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum
est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa
tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et
patriae1 quod debes solveris et naturam ipsam expleveris
satietate vivendi, satis diu vixisse2 dicito. quid enim est
omnino3 hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum?
quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est,
quia postea nulla est futura. quamquam iste tuus animus
numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum
dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

