Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis
tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo
manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
[2]
sed ut dicere institueram, deducuntur in scholas, in quibus non
facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus
[3]
studiorum plus mali ingeniis adferant. nam in loco nihil
reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret;
in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et
adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant
et audiantur; ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae.
[4]
nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras
tractantur, suasoriae et controversiae. ex his suasoriae
quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae
exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus adsignantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate
[5]
declamatio quoque adhibeatur. sic fit ut tyrannicidarum
praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia
aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in
foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur:
cum ad veros iudices ventum ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

