This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
consules ab Sora profecti in agros atque
urbes Ausonum bellum intulerunt.
[2]
mota namque omnia adventu Samnitium, cum apud Lautulas dimicatum est, fuerant coniurationesque circa Campaniam
passim factae;
[3]
nec Capua ipsa crimine caruit; quin
Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo
ventum est. ceterum Ausonum gens proditione urbium,
sicut Sora, in potestatem venit.
[4]
Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant, ex
quibus principes iuventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules veniunt;
docent suos iam—
[5]
pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis
Romanos habuisse, iuventute, armis Samnitem iuvisse;
fugatis inde Samnitibus incerta pace agere
[6]
nec claudentis portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur: in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
[7]
his auctoribus mota propius castra missique eodem
tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui
occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim
togati tectis veste gladiis, qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.
[8]
ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis, ut ex insidiis consurgerent. ita portae occupatae triaque oppida
eadem hora eodemque consilio capta.
[9]
sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit; deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine, perinde ac si internecivo bello certasset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

