Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
primi consules prope seminudi sub iugum missi,
tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae
obiectus, tum deinceps singulae legiones.
[2]
circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque; gladii
etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
[3]
ita traducti sub iugum et, quod paene
gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem
adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
[4]
itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud procul Capua omnium egena
corpora humi prostraverunt.
[5]
quod ubi est Capuam
nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam
ingenitam Campanis.
[6]
confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos, vestimenta commeatus militibus benigne mittunt;
[7]
et venientibus
[p. 508]
Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus
iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis
fungitur officiis.
[8]
neque illis sociorum comitas vultusque
benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed
ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:
[9]
adeo super ^
maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus
hominum cogebat.
[10]
postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut
proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur,
[11]
revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi
visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen
incessisse;
[12]
iacere indolem illam Romanam, ablatosque
cum armis animos; non reddere salutem salutantibus,
non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu
potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum,
sub quod missi essent;
[13]
habere Samnites victoriam non
praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim
eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo
bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque:—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

