This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem ... adparatos deinde ludos M. Fulvius, quos voverat Aetolico bello, fecit.
[2]
[p. 42] multi artifices ex Graecia venerunt honoris eius causa. athletarum 1quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est.
[3]
novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluverat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.
[4]
addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in Capitolio de caelo tacta erat. hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt.
[5]
sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inventum. id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.
[6]
[p. 43]eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine 2populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
[7]
legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos nec, quid in Italia facerent, sese scire.
[8]
L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex conlata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit.
[9]
legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor;
[10]
tum conlatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

