This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis
erat favor apud Syracusanos succedenti tantae caritati
Hieronis;
[2]
verum enim vero Hieronymus, velut suis
vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim
conspectu omnia quam disparia essent ostendit.
[3]
nam
qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem
nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a
ceteris civibus vidissent,
[4]
ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum
equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi
tyranni.
[5]
hunc tam superbum apparatum habitumque
convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus
non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae,
inhumana crudelitas.
[6]
itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria
aut fuga praeverterent metum suppliciorum.
[7]
tres ex
iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat,
Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso
quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur;
[8]
tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso
ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum
in se convertebant animum adulescentis,
[9]
cum coniuratio
in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in
omnia familiaria iura adsuetum.
[10]
index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare
potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro
[p. 187]
torquendus de se ipse haud cunctanter fassus conscios
celabat.
[11]
postremo, cum omnibus intolerandis patientiae
humanae cruciatibus laceraretur,
[12]
victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi tam
potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse—,
socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni,
[13]
quorum
capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium
Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad
supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes.
[14]
consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur,
aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide
Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium
ad arcana occultanda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

