This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13] Attamen quia id facere gregibus amplis videtur 1 2 3 4 5 6 7 [p. 298] operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum 8in tantam altitudinem consurgat, quantam 9possit nutrix evadere; lactens autem supergredi 10non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidus11expectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat. Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,12et ex ea ad aliquam perniciem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

