Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,1ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.2Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit 3vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;4deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus 5vel culmis stabula constrata sint, quo purius 6et mollius incubent foetae, sintque illa 7mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

