This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant: quod ne fiat, amaris nucibus contritis finiendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus 1 2 3 4 5 6 7 8 9 [p. 316] stillari conveniet. Hoc eodem 10medicamine contacti ricini decidunt. Nam manu non sunt vellendi, [2] ne, ut et ante praedixeram, faciant 11ulcera.12Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum; seu cucumeris anguinei13succus: vel si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito: quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrino14liquore aboletur. Reliqua vitia sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt. [3] Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus. 15 16 17 18 19 [p. 318]
1 generosa SA.
2 agat S A1.
3 et fata SA.
4 catulus SA.
5 fiat SAR.
6 siccatrare S1A1.
7 modice SAR.
8 comprehensus R: compressus SA.
9 mixtam add. Aldus. a Xenophon, Cyneg., VII. 5, gives a list of some fifty names of dogs. They all are words of two syllables.
15 edem S: eadem AR.
16 faciant R: faciunt SA.
17 ulcera S: 'ultra A: vulnera R.
18 anguinei R: sanguinei SA.
19 vehementior cedrino R: cedrino vehementer SA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

