This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis [2] prudentiam cadere non poterat. Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari 1consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse: ita nobis 2 3 4 [p. 4] abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. [3] Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam: cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa 5metiuntur, et 6imposito 7calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, 8si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit. [4] Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui 9digitorum est XVI. 10 11 12 13 14 [p. 6] Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis 15pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus [5] pedum est LX. Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam 16vocant: itemque triginta pedum latitudinem et [6] CLXXX longitudinem porcam dicunt. At Galli candetum 17appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. 18Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia [7] pedum. 19Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc [8] multiplicatae pristinum nomen possident. Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. 20 21 22 23 24 [p. 8] Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,25sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.26Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes [9] efficiunt scripula CCLXXXVIII. Ut autem a minima parte, id 27est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum.28Pars CXLIV pedes ec, hoc est scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes ecce, hoc est 29sextula in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesimo octava 30pedes DC, hoc est sici- 31 32 33 34 35 36 [p. 10] [10] licus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoe est semuncia, in qua scripula xii. Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedes37septem milia et ducentos, hoc est quadrans, in [11] quo sunt scripula LXXII. Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt [12] scripula CCXVI. Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,38in quo sunt scripula CCXL.39Partes duae tertiae40et una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,41in quo sunt [13] scripula CCXXXXVIII. Iugeri autem modus 42si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,43in44latitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputa- 45 46 47 48 49 50 51 52 [p. 12] tionem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem [2] milia. Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. [3] At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot 53 [p. 14] [4] pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.54Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; 55decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria. [5] At si tribus paribus 56lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite, 57 58 59 [p. 16] id est triginta milia. Item sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et 60sicilicum. Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum [6] angulum, aliter ratiocinium ordinabitur. Esto unius lateris linea, pedum 61quinquaginta, et alterius pedum centum. Has duas summas in se multiplicate;62quinquagies centeni fiunt quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic pedes sumito.63Esto64area 65 66 67 68 69 [p. 18] [7] rotunda, cuius diametros,70id est dimensio, habeat pedes LXX. Hoc in se multiplicate,71septuagies septuageni fiunt 72quattuor milia et nongenti. Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti. Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium. [8] Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo 73pedes LXX: oportebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti: Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque. 74 75 76 77 [p. 20] [9] Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis habeat pedes xvi, latitudo autem pedes iv. Latitudinem cum basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi viii in se multiplicati, fiunt LXIV.78Quartam decimam partem duco,79ea efficit pedes iv paulo amplius. Hos adicies ad quadraginta.80Fit utraque 81summa pedes XLIV. Hos in. arcu quadratos82esse dico, qui faciunt iugeri dimidium scripulum, quinta et vigesima 83parte minus. [10] Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC. Fiunt CCCXC. 84 85 86 87 88 89 [p. 22] Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque 90erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero 91quot 92seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina [2] desiderantur. Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL; et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV. His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicate. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus. [3] Similiter inter 93senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis 94mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis 95CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt 96 97 98 99 100 101 102 [p. 24] CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.103Totidem seminibus opus esse dices. [4] Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque 104 [5] ordine 105consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,106totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes 107cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque. [6] Vel si 108quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis [7] habebit semina LXI, latitudinis XXV. Quod si 109inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv. Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos 110 111 112 113 114 115 116 [p. 26] pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites, [8] latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina prae-paranda. At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem xvi. Qui numeri inter se multiplicati [9] efficiunt CCCCXCVI. At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim. Qui numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCXXV, Et ne in infinitum procedat disputatio nostra, eadem portione, ut cuique placuerint117laxiora spatia, semina faciemus. Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.
Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse incognovi,2 maxime pro-bantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes: deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur: eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circum- 118 119 [p. 28] vinctae 120per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque fleetuntur 2: eas non nulli [2] characatas vocant. Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur. Omnium autem sationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum gentium agricolae: quae tamen ipsa paene supervacua est his locis quibus solum putre et per se resolutum est: namque hoc imitamur arando, ut ait Vergilius, id est [3] etiam pastinando. Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager provincialis rustici 121maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli 122 123 124 125 126 [p. 30] tamen ante bonitas exploranda est.127Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum [2] tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis 128in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea: vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur. [3] Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora: sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,129per quae vel fossor vel arator incedat. [4] Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,130ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi 131 132 133 134 [p. 32] deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis 135scrobibus nimius136humor, antequam convalescant, semina [5] necat. Quare utilius 137existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim 138post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.139Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur [6] semina. Ubi vero iam corroborata fuerint,140nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo 141protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid [7] sentiam, iam superioribus professus sum. Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respon- 142 143 144 145 146 147 148 [p. 34] deant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,149quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi- [8] radicem,150formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum tenerae viti 151atque infirmae 152contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit.153Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui- [9] pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli 154 [10] singula aspiciant.. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, 155 156 157 158 159 160 [p. 36] atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi. [11] Putationis autem ratio eadem 161est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum 162detrahitur, una aut altera tantummodo gemma [12] relicta, quae ipsi trunco adhaeret. Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,163qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet. [13] Atque haec quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur. Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites sub- 164 165 166 [p. 38] mittit, qui cum induruerunt, velut in coronam re-ligantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,167omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda 168se praebeat. [14] Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,169ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat: locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur. [15] M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae bracchiataeque vitis cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis 170submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam [16] iugata. Non nullos tamen in vineis characatis 171 172 173 174 [p. 40] animadverti, et maxime elvenaci175generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad 176arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos 177vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram 178praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant. [17] Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,179bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur 180in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus 181submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum 182 183 184 185 186 187 188 [p. 42] fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti [18] iacens non excedat interordinii spatium. Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed 189post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur 190in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta 191est, eandem vitem recipit, ut altera [19] quoque pars excoli possit. De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant 192esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque 193fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur.
Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum semi- 194 195 196 197 198 [p. 44] narium paratum habuerit: quod 199quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere. [2] Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine 200dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam [3] serit ex samera, sed ex sobolibus. Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,201frondemque iucundiorem bubus praebet: 202qua 203cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare [4] institueris, fastidium bubus afferes.204Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus: si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus. Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta 205cibariorum confident. Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde [5] ulmus, post etiam fraxinus. Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et 206 207 208 209 210 211 212 [p. 46] montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si 213arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur. [6] Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus [7] praerodantur. Ubi deinde prorepserint 214plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus: idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant: nam si latiores fuerint, ipsa [8] semina 215proculcata noxam capient. Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria 216 217 218 [p. 48] conspergi saepius 219quam rigari debent: 220et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere: deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter [9] circumcalcari. Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi: quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur,221atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo [10] delibretur, recte seritur. Inde 222in resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,223praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus 224 225 226 227 228 [p. 50] solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant. [11] Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.229Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius 230ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in [12] gracili. Tabulata inter se ne minus 231ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet. Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,232verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti. supra eum trunco 233stirpem dodrantalem 234relinquas, ad quam ductus 235et applicatus ramus alligetur, et correptus 236cacumen arbori praebeat. [13] Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas 237 238 239 240 241 242 243 244 [p. 52] emiserit,245ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis [14] infestetur. Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,246eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic [15] conveniet. Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli [16] submittendi primo tabulato assignentur. Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque 247ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor. Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis 248 249 250 [p. 54] relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus 251in corpus nuda. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex [17] comprehendat. Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam 252disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem 253fuerit adepta, propter terram 254vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit. [18] At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet: si vetustae 255vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio 256et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris [19] opprimetur. Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis macerctur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius 257 258 259 260 261 262 [p. 56] ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae: cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur. [20] Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.263Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et [21] arbores et vites post aequinoctium deponuntur. Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,264quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab [22] iniuria pecoris caveis emuniri. Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt: locis frigidis a meridie, temperato 265statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- 266 267 268 [p. 58] tortos arbori circumdari, ut flexura materias 269pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput [23] vitis faciamus. Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis 270sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquin271in superius tabulatum excitabuntur,272relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet. [24] Iamque viti constitutae certa lex 273ab agricolis imponitur: plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent: ut quaeque materia se dabit,274ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.275 [25] Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure 276 277 278 279 280 281 282 [p. 60] arboris a terra quattuor pedibus distans;283altero, qui summa parte vitem capit; tertio, qui mediam vitem complectitur. Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit. Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur. [26] Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur: novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur 284et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii; quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat. [27] Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non [28] constringi, ne sarmentum vimine praecidatur. Quod si ita longe tabulatum est, ut 285materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis prae- 286 287 288 [p. 62] cipitata est, ea 289fructu induitur: at quae vinculo adnexa 290sursum tendit, ea materias sequenti anno [29] praebet. Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur: quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam in vinea,291palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est materias [30] exigat. Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit. Nam vetustate vitem fatigant. Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur. [31] Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet. Veteribus vitibus loco 292nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur. Nam insequenti anno [32] materias fundunt. Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando 293fractus est, modo 294 295 296 297 298 [p. 64] ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem [33] materiam ex una creabit.299Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis 300virgis enati in duro alligantur. Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem [34] non oportet. Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium 301in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet. [35] Alterum 302genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque 303materia dicitur;304nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est. [36] Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis 305 306 307 308 309 310 [p. 66] oneretur. Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores 311diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,312certosque vinearios coles praecipitare, et si minus 313luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet.314 [37] Sed ut densum arbustum commendabile 315fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,316nec eam viviradice frequentare,317ea etsi 318sit facultas, sed,319quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei 320quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.
Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse 321 322 323 324 325 326 327 328 329 330 [p. 68] idonea opulus1: ea est arbor como 331similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc 332tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim [2] pedum excedat. Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur. [3] Arboribus rumpotinis, si 333frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia inter-veniunt; at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,334ut novi 335traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur 336et veteres decidantur. [4] Si tradux traducem 337non contingit, media virga inter eas deligetur. Cum ' deinde fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores 338 339 340 341 342 343 344 345 [p. 70] quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant; quod an expediat patrifamilias facere, reditus docet.
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium [2] arborum est. Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque 346fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat: neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur. [3] Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus. Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt: Posia,347Licinia,348Sergia,349Nevia,350Culminia,351Orchis,352 353 354 355 356 357 358 359 [p. 72] [4] Regia,360Cercitis, Murtea.361Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, 362speciosissima Regiae,363sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Posiae 364tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.365Orchis 366quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est [5] aptior. Nulla ex his generibus, aut praefervidum, aut gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium 367centesimum 368a mari aut non vivere aut non esse feracem. [6] Sed in quibusdam locis recte valet. Optime vapores sustinet Posia,369frigus Sergia. Aptissimum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admixta est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis sabulo est. Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem. Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit. Inimicus est etiam ager sabulo macer, et 370 371 372 373 374 375 376 377 378 379 [p. 74] [7] nuda glarea. Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit. Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant. Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Haec in universum de toto genere huius arboris habui dicere. Nunc per partes culturam eius exsequar.
Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terrae nigrae est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4 [2] fermentari sinito; tum ramos 380novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis 381arboribus adimito, et quam recentissimas 382taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua 383serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae [3] secentur. Taleae 384deinde sesquipedales serra 385praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica 386notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur. Nam 387 388 389 390 391 392 393 394 395 396 397 [p. 76] si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius 398convaluerit, sterilis in perpetuum erit.399Sed oportebit talearum 400capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,401et ita totas eas immergere,402 [4] ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore 403brevi 404spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur. Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositae405taleae 406non laedantur. [5] Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda 407simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis 408seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium [6] convenit. Quarto anno ex duobus409ramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habiles410translationi sunt. Plantae autem 411 412 413 414 415 416 417 418 419 420 421 422 423 [p. 78] in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis [7] verno tempore, paulo antequam germinent. Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,424stramentis 425atque virgis iniectis 426incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina427facere debuerat. Spatium intermedium esse debet 428pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum 429et vicenum430pedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur. [8] Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,431rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,432deponatur. Deinde 433arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x 434modicos surculos 435virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,436quae eximitur,437applicare, et viminibus ita 438 439 440 441 442 443 444 445 446 447 448 449 450 451 [p. 80] innectere,ut constricta terra452velut inclusa teneatur. [9] Tum subruta parte ima leviter pilam 453commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,454oportebit solum scrobis confodere 455bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,456et ita seminibus substernere, et si 457consistet 458in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam 459demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid [10] stercoris interponendum. Quod si cum sua terra plantam 460transferre 461non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque 462et cinere oblitis,463in 464scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,465qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior 466truncus constituetur, ut sit 467 468 469 470 471 472 473 474 475 476 477 478 479 480 481 [p. 82] [11] innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.482Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovis483excedat; deinde arando ne 484coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire 485caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. 486 [12] Cum subiectus ager consitus non est, arbor 487coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.488Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne [13] per rimas sol ad radices arborum 489penetret. Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo 490sit, incilia 491excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- 492 493 494 495 496 497 498 499 500 501 [p. 84] [14] posui, si 502tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacient503singulis stercoris caprini sex librae, vel 504stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congius505sufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.506Amurca minus 507valentibus infundenda est. Nam 508per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur. [15] Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam 509raseris,510nec fructum nec laetam frondem 511olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare 512fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur. [16] Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen 513viridem taleam 514oleastri arcte immitti.515Sic velut inita arbor fecundo semine 516 517 518 519 520 521 522 523 524 525 526 527 528 529 [p. 86] fertilior extat. Sed 530haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina 531vetere, cuius utriusque modus servatur.532Nam maximae arbori, ut tantundem aquae misceatur,533urna abunde erit. Solent etiam vitio soli 534fructum [17] oleae negare.535Cui rei sic medebimur. Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio 536pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum [2] capere nequeunt. Generatim autem dis- 537 538 539 540 541 542 543 [p. 88] ponere arbores utile est, maxime ne 544etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.545Ita sole pluviisve 546macerabitur, et quod 547 [3] positum est cito comprehendet.548At si eodem anno et scrobem facere 549et arbores serere properabis,550minime autem duos menses scrobes 551fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,552laetiores uberioresque fructus [4] percipies. Sed scrobis clibano similis sit, imus summo 553patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme 554minusque aestate vaporis per angustum os penetret,555etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur. [5] Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos [6] relinquere convenit. Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, 556 557 558 559 560 561 562 563 564 565 566 567 [p. 90] procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus 568ramos 569sumes,570de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris 571qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quae insita non est, id est,572quam quae ramis 573aut plantis ponetur.574 [7] Sed antequam arbusculas 575transferas,576nota ventos quibus 577antea fuerant constitutae, postea 578manus adhibeto 579ut de clivo et sicco in 580humidum agrum transferas. Trifurcam 581maxime ponito. Ea extet582minime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles 583constituere,584curato ne inter 585 [8] se contingant,586nam ita vermibus interibunt.587Cum semina depones,588dextra sinistraque usque 589in imum scrobem fasciculos 590sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, 591 592 593 594 595 596 597 598 599 600 601 602 603 604 605 606 607 608 609 610 611 612 613 [p. 92] per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres. Arbores ac semina cum radicibus autumno [9] serito, hoc est circa idus Octob.; taleas et ramos 614primo vere,615antequam616germinent617arbores,deponito: ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris. [10] Ficorum genera,618etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus 619aquosis praecoques ponito ut ante pluviam fructum deligas: locis calidis hibernas serito. At 620si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,621ita alterum edet,622quem in hiemem 623differet. Non nunquam etiam, cum frondere 624coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare: sic firmiores arbores et feraciores sunt; ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca 625diluere, et cum stercore [11] humano ad radicem infundere. Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum 626fici pleniorem ac 627 628 629 630 631 632 633 634 635 636 637 638 639 [p. 94] meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae,640Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,641Astropiae,642Rhodiae 643Libycae, Tiburnae,644omnes etiam biferae et triferae flosculi. [12] Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, [13] praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex 645ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit. [14] Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,646in eo terram minutam in modo 647semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.648Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine 649 650 651 652 653 654 655 656 657 [p. 96] putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet. [15] Malum Punicum vere 658usque in cal. Aprilis recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum; post quinquennium dulcem, et apyrenum 659facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res [16] emendavit acorem malorum. Mala Punica ne in arbore hient,660remedio sunt661lapides tres, si, cum seres 662arborem, ad radicem ipsam collocaveris.663At si iam arborem satam 664habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno. [17] Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam 665supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in 666fissuram cuneum 667tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram [18] inicito. Curandum est autem, ut quam generosis- 668 669 670 671 672 673 674 675 676 677 [p. 98] simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,678praecocia, venerea, et quaedam alia, [19] quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,679Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,680Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,681chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam [20] hiemem 682usque in idus Feb. serito. Mororum 683ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est. 684 685 686 687 688 689 [p. 100] Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito. [21] Omnium autem generum ramos 690circa cal. Martias in hortis subacta 691et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina [22] adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis 692induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc 693virgas tueri. Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satis- tuto utrumque 694facere poteris.695
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo 696 697 698 699 700 701 702 [p. 102] resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus [2] insitionis aestivo tempore optime usurpatur. Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,703luna crescente inserito; olivam autem circa [3] aequinoctium vernum usque in idus Aprilis. Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,704de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato 705ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:706dabisque operam, ne librum [4] laedas. Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito 707 708 709 710 [p. 104] tantum, quantum cuneus demissus 711spatii dabit, atque ita, ne medullam 712neve alterius partis corticem [5] laedas. Ubi surculos 713paratos habueris,714cuneum vellito, statimque surculos dimittito 715in ea foramina,716quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede 717vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et [6] corticis bonitate haec facito. Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum 718minime quattuor digitis insita extent.719Supra deinde muscum 720imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes [7] tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare. Si pusillam arborem inserere 721voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra 722extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum 723 724 725 726 727 728 729 730 731 732 733 734 [p. 106] trium sit in ea. Deinde cuneum, quo 735diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem [8] facias. Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod736cum sit subtilissimum, non omni generi arborum 737idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent, [9] sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque 738inseritur tali ratione.739Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite 740gemmam, quae bene apparebit, certamque 741spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas, [10] delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, praepara- 742 743 744 745 746 747 748 [p. 108] tum emplastrum aptato,749ita ut alterius 750delibratae [11] parti conveniat. Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo 751possit succus 752avocari,753aut ne cui 754magis quam insito serviat. Post xxi diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur. [12] Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam 755legem sanxerint, eos tantum 756surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi [13] omni generi 757arboris inseri. Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus 758arboribus inseri. 759 760 761 762 763 764 765 766 767 768 [p. 110] Scrobem769quoquoversus pedum770quattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere.771In 772scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut [14] robusta et nitida fiat. Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,773quae inserere voles,774relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam [15] cuneo finde. Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.775Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum bene776coierint,777velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem 778libri faciamus, quoniam fere species 779surculorum omnes persequimur prioribus 780libris, de cytiso praecipere 781nunc parvum 782ac tempestivum est.15, 783 784 785 786 787 788 789 790 791 792 793 794 795 796 797 798 799 [p. 112]
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit: [2] omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsae 800valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest. [3] Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam [4] terram circumaggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus: simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo 801abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.802Potest 803 804 805 806 807 808 809 810 [p. 114] etiam circa sepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehcndit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et [5] exemptum paleis permisceto. Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exsiccata, et ita condito. Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine. [p. 116] BOOK VI
2 sim professus c: sum professus a: summo festus SA.
3 vastitas ac: unitas SA.
4 singulari ac: consulari SA.
10 exstructa ac: exstructam S: extrunctam A.
11 post et add. SA iuncturae: om. ac.
12 imposito Aac: posito S.
13 censeo add. edd.
14 qui Aac: quia S.
20 latitudinis ac: latitudinem A: latitudine S.
21 agnuam S Aac.
22 candetum Aa: candentum c: gandetum S.
23 post CL add. quod aratores candetum nominant S Aac.
24 sic veniunt quinque millia pedum ac: sunt campum SA.
31 posuimus edd.: possumus SAac.
32 dependitur SAc: deprehenditur a.
33 ut autem—id om. A: autem om. Sac.
34 post est scripulum add. pars septuagesima et secunda SAac.
35 sextula Aac: sextulam S.
36 quadragesima octava om. a.
45 pedes om. A.
46 destas SA.
47 pars dimidia—CCXL om. ac.
48 tertiae et II SA: duae tertiae et ac.
49 as SAc: axis a.
50 modus ac: modum SA.
51 CCXL a: CXL C: CCXLVIII SA.
52 in add. edd.
53 exibet ac: exiget SA. a I.e. 9600 + 400 Roman square feet = 10,000 square feet.
57 omnis longitudinis pedes eum pedibus latitudinis multiplicabimus SAac: fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine Schneider.
58 quindecim edd.: decus quinquies SA: om. ac.
59 paribus ac: om. SA. a I.e. 1200 + 300 Roman square feet = 1500 square feet.
65 et ac: om. SA.
66 pedum edd.: pedes SAac.
67 multiplicate c: multiplico SAa.
68 pedes sumito edd.: podis minito SA: sic pedis muminito a.
69 esto om. S. b I.e. 28,800 + 9600 + 600 (Roman) square feet = 39,000 square feet. b I.e. 2400 + 100 (Roman) square feet = 2500 square feet.
74 diametros ac: dimidia metros SA.
75 multiplicato c: multiplico SAa.
76 fiunt oro. SAac.
77 latitudo ac: latitudinem SA; a I.e. a sexcuncia (36 scripula) and 2 ½ scripula = 38 ½ scripula = 3850 square feet. b A quadratis (72 scripula) and 5 scripula = 77 scripula = 7700 square feet.
84 Hi VIII in se multiplicati fiunt LXIV om. A.
85 duco edd.: dico SAac.
86 quadraginta ac: quadragies SA.
87 utraque ac: utrumque SA.
88 quadratos edd.: quadratus SA: quadrato ac.
89 quinta et vigesima ac: nona SA. a Actually 4-57. b Half a scripulum is 50 square feet, 1/28 of a scripulum is 4 square feet, whereas the actual total is 44 square feet.
96 itaque ac, ex. inque cor. A: inque S.
97 adiciam ac: indiciam SA.
98 quaero om. S.
99 quod SAac.
100 inter ac: om. SA.
101 sextam partem longitudinis Aac: longi S.
102 sextam partem post latitudinis add. S.
110 XXI ac: XI SA.
111 -que Aac: quae S.
112 ordine ac: ordines SA.
113 censueris Aac: censeris S.
114 CCXL, longitudinis et latitudinis pedes ac: om. SA.
115 vel si XXV a: versi XXV SA: om. c.
116 si ac: om. SA.
118 placuerit SAac.
119 incognovi SA: cognovi ac. a See note on Book IV. 12. 2.
122 circumvinctae SAac: circummunitae edd.
123 flectuntur c: flectentur SAa.
124 provincialem rusticum SAac: provincialis rustici edd.
125 temperatis a: tempatis c: terrae spatio S: prae spatio A.
126 ante—conserantur om. SA. a Georg. II. 184. b pastinare is to dig with a pastinum, a fork.
131 si ante annum fiant post exploranda est add. SA.
132 scrobis SA: scrobibus ac.
133 faciant ac: fiat SA.
134 adicit Aac: adigit S. a Two-pronged instruments. b Chapters 14-16.
142 semiplenis ac: semipleni SA.
143 nimius ac: seminis A: om. S.
144 quare utilius ac: quarum et ilius SA.
145 comprehenderint statim ac: om. SA.
146 obrui SA: adobrui ac.
147 corroborata fuerint Pontedera: corroboraverint ac: comprobaverunt SA.
148 malleolo ac: malleoli SA. a ablaqueare is to dig round a plant so as to make a shallow furrow to hold water. b Book III. 14. 2.
155 post explorandum esse add. versibus aliter SA.
156 viviradicem ac: viridem SA.
157 vite add. edd.
158 infirmae ac: infirmum SA.
159 applicabit ac: adplicavit SA.
160 celi ac: cesi SA. a Verg. Georg. I. 53. b Not, however, pointing straight upwards.
164 eadem ac: nam eodem SA.
165 sarmentum ac: lumbrae A: inmte (?) S.
166 excolunt ac: excoli S: excolis A. a Cf. Book IV. 21. 3. b I.e. sideways.
171 prorepant SAac: properent edd.
172 excolendam SAac.
173 detrahantur c: detrahuntur SAa.
174 materiis ac:. materies SA.
182 elusymnaci a: eluenaci c: et luennaci SA.
183 ad ac: om. SA.
184 andooccos SA: candos (corr. ocros) c: candos occos a.
185 plus alimenti terram ac i eius alimenta tciri SA.
186 recipit ac: recepit SA.
187 compescitur edd.: conspicitur SAac.
188 post unus add. cum SA.
194 relinqui sed edd.: relictis et SA: relictis sed a: relinqui relictis c.
195 deflectatur ac: deplectitur SA.
196 exculta ac: excuncta SA.
197 negant ac: negent SA.
198 -quo ac: quo SA. a I.e. for supporting vines.
206 quod ac: quo SA.
207 sine ac: semini SA.
208 nostras SAc: nostra a.
209 praebet ac: om. 8A.
210 qua a: -que SA: quia c.
211 afferes SAa: adfert c.
212 iusta c: iuxta SAa. a From the town of Atina in Cispadane Gaul. b A contemporary of Varro and one of the speakers in Varro's agricultural treatise.
216 si S: eui ac: om. A.
217 prorepserit SAac.
218 ipsa semina Schneider: ipsiseminibus S: ipsi seminibus Aac.
224 saepius edd.: seminis ac: seminus SA.
225 debet SAac.
226 abraditur a: ablanditur SAc.
227 inde scripsi: in se SAac.
228 respiciat Aac: respiat S. a I.e those which are planted in the form of cuttings as opposed to seedlings.
237 instituenda sunt Aa: instituenda c: instituendis S.
238 propius c: proprius Aa: prius S.
239 se si minus S: seminibus A: se minus ac.
240 recipit om. SAac.
241 truncum SAac.
242 dodrantem S: drodant partem A: dodrantanitem a: dodrantanidem c.
243 ductus edd.: dubitus SAa: dubius c.
244 correptus SAac: correctus edd.
248 emiserant Sa: emiserint A: emiserat c.
249 provenerit c: provenerint SAa.
250 positis in easdemque S: postas in eadem quae A: positis in eademque ac.
257 post ulmus add. quae SAac.
258 eam S: eadem Aa: om. c.
259 vetustate SAac.
260 terram S: ramum Aac.
261 vetustae Schneider: vetustate S: vetustatem A: vetustam a: om. c.
262 dupondio o: dupundio c: dupundiu SA.
266 consueverunt c: consuerunt SAa.
267 summam terram Aac: somnum a terra S.
268 temperato a: tempato c: temperatum. a See note on Vol. I. p. 35.
276 materie Sac: materiae A.
277 supervacuus SAa: supervacuis c.
278 alioquin SAac: aliquis edd.
279 excitabuntur scripsi: excitabitur edd.
280 lex oro. S.
281 sedebit S: sed vetata A: sed evecta a: sed evetita c.
282 accipit SAac.
286 distant SAac.
287 submittantur Gesner: committantur SAac.
288 in SAac. a Cf. Cato, R.R. 32, who warns his readers against this practice.
294 ex SAac.
295 abnexa SAac.
296 inae SA: in ea ac.
297 loco o: loca SAc.
298 alligando ac: alligandi SA.
305 creabit a: creavit SAc.
306 annotinis codd.
307 vinum SAac.
308 est Se: et Aa; om. Pontedera.
309 utramque SAac.
310 deciditur SA: decitur a: decidunt c. a See Book IV. 24. 10.
321 et rores ac: errores SA.
322 dirrare SA: diradare a: durare c.
323 nimis SAac.
324 faceret SAac.
325 commendabili SAac.
326 post restituere add. vitem SAac: om. Pontedera.
327 nec tam viviradice frequentare Gesner: que aut enectam viviradici frequenter S: quae aut nectam viviradici frequenter A: queat ut nectam viviradici frequenter ac.
328 ut si SAac.
329 sed om. SAac.
330 ei om. SAac. a The text here is quite doubtful.
338 opulus edd: populus SAac.
339 acerne S: cernae A: cerne ac.
340 huc SAac.
341 Si om. SAac.
342 deducatur SAac.
343 non novi Aac: non vita S.
344 committantur SAa: commutantur c.
345 ducem Aac: dulcem S. a For dwarf planting, not for wet.
353 quodque SAac.
354 posita SAac.
355 licia SAac.
356 Sergia SAac.
357 nevira S: nevi Aac.
358 culminia SA: eulmina ac.
359 orces SAa: orches c. a The MSS. readings of the names which follow have to be emended from the lists of olive-trees given by other authors, particularly Palladius (III. 18), who is obviously copying Columella. Whereas Columella says that he is going to give the names of ten kinds, nine only are named. To complete the number Schneider inserts Algiana as the second name, but he gives no indication of the source from which he derived this name. The meaningless culi, which in the MSS. precedes the last name, is possibly a corruption of the missing tenth name.
370 regiona SAac.
371 Cercitis mystea edd.: scrisis culi murtea SA: scrisis culimurtea a: scrisis culmurtca c.
372 posiae S: positae Aac.
373 regies SAc: reges a.
374 posita SAac.
375 intra annum corrumpitur Codex Goesianus: inani rumpitur S: imam rumpitur A: ima rumpitur a: una in rumpitur c.
376 orceis SA: orces ac.
377 milliarium om. SAac.
378 centesimum S: censimum A: sexagesimum a: LX c.
379 postea SA: posita ac.
387 seminario SAac.
388 modo SAac.
389 aditus a: traditus SAc.
390 ater SAac: post ater add. inferetur SAa: infrecturi c.
391 ramos ac: ramus SA.
392 feracissimos SAac.
393 recentissimos c: recentissimo SAa.
394 -que SAac.
395 tali SAac.
396 terra SAac.
397 rubrica c: lubrica SAa.
411 validis SAac.
412 esse SAac.
413 palorum SAac.
414 oblinire ac: oblinere SA.
415 immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei Schneider.
416 arbore a: arbores SAc.
417 brevi ac: breve SA.
418 deposita SAac.
419 et alere Sac: et alaerit A.
420 et chorda scripsi: cordo SAac.
421 singuli SAac.
422 duabus SAa: duobus c.
423 stabiles SAac.
438 deponantur arbores a: deponatur arbore SAc.
439 stramentio Pontedera: sistam rectis c: sustam rectius A: si tam rectis a.
440 atque virgis inseetis S: om Aac.
441 pruina a: ruina SAc.
442 spatium intermedium esse debet pingui Pontedera: spatia ut vitis me debent pingui S: spatium ut as me deberit pingui A: spatium minime debebit pingiu a: spatia vitis erit pungui c.
443 quidam SAa; -em c.
444 vicenum Ursinus: vicesimum SA: vigesimum ac.
445 plantam pars arbuscula sole SAac.
446 et id SAac.
447 post deinde add. ut SAa: aut c.
448 solvatur SAac.
449 modico surculos SAac.
450 pilae quae scripsi: pila qua S: pila quae Aac.
451 eximitur c: eximuntur SAa.
467 constrictae terrae SAac
468 pilam SAac.
469 deponantur SAac.
470 confodere scripsi: copia fodere SAac.
471 mittere SAac.
472 si a: sic SAc.
473 constet SAac.
474 nusquam SAa: nunquam c.
475 plantam SAac.
476 transferre om. SAac.
477 caenoque S: cinoque A: acinoque ac.
478 obrutis SAac.
479 in om. SAac.
480 truncus autem aptior translationi est Gesner: truncos gratus autem maturis SAac.
481 depressior codex Goesianus.
492 tangeri de SA: tangi debeat a: tangi de hac c.
493 bovis Gesner: scrobis SAac.
494 ne post arando om. SAac.
495 circumvenire SAac.
496 eberat S: deberat Aa: debeat c.
497 arbori SAac.
498 ita sic—adfert om. Sa.
499 arborem SA: arborum ac.
500 clivoso SAa.
501 incilia S: incilicia Aac.
516 si om. SAac.
517 satisfaciant edd.: satis servari S: satis servaveri A: satis servaveris a: satis servaverimus c.
518 vel add. Schneider.
519 insulsae congius Schneider: in singulis condivis SAc: in singulis congiis a.
520 calefacit SAac.
521 minus ex Palladio add. Schneider.
522 Post nam add. eius SAac.
523 eam scripsi: ea SAac.
524 reseris SA: resccaveris ac.
525 laeta fronde SAac.
526 rigare SAac.
527 formem SAac.
528 viridam talem SA: viridem talem ac.
529 partem dimitti Aac: parte dimitti S.
537 Post sed add. si SAac.
538 nostra urina: natura SAac.
539 servaturum SAac.
540 misceatur ac: misatur SA.
541 soli a: sol SAc.
542 negare S: nccare Aac.
543 ratio om. SAac.
556 ne a: om. SAc.
557 fodies SA: fodi c: fodere a: fodito edd.
558 pluviave a: pluviasve c: pluviasne SA.
559 qua c: qua pedes SAa.
560 comprehendet S: compedit A: competet ac.
561 facere om. SAac.
562 properabis Brouckhusius: proibis S: prohibis A: prohibes a: prohibe c.
563 autem duos menses serobes add. edd. ex libro de Arboribus 20, 1: om. SAac.
564 feceris ac: seris SA.
565 imus summo ex libro de Arboribus l.c. edd.: humu3 summum S: humus summus o: unius summum Ac.
566 hieme om. SAac.
567 openetrum SAc: penetrum a.
591 arboribus Schneider ex libro de Arboribus 20, 1: veteribus Aac: veterius S.
592 ramis SAc: rami a.
593 sumes SA: summes a: sumus c.
594 ab humeris Schneider ex libro de Arboribus, l.c.: ab illa SAac.
595 orientem—id est add. Schneider ex libro de Arboribus, l.c.: om. SAac.
596 ramis a: rimis SAc.
597 nentur S: conentur Aac.
598 arbuscula SAac.
599 transferres SAa: transferes c.
600 ventos quibus scripsi: viventis quibus Sa: viveras quibus A: vivenes(?) quibus c.
601 ante erunt (runt S) constitui possit SAac.
602 adhibeto S: adiuveto Aac.
603 in om. SAac.
604 trifurcam ac: trifuicamina S: trifurcam in A.
605 extent SAac.
606 voles c: volens SAa.
607 constituere SAac.
608 puter SAac.
609 constringat SAac.
610 nam ita vermibus interibunt scripsi ex libro de Arboribus 20, 2: aut verbi ut interibunt S: aut verbi aut interibunt Aac.
611 cum semina depones ex libro de Arboribus l.c. Schneider: depone Aac: depones S.
612 usque ac: us SA.
613 fasciculas SA.
627 taleas et ramos addidi ex libro de Arboribus, 20, 3.
628 primo vere edd.: removerere 5: removeret Aac.
629 antequam edd.: quã, S: equam A: aquam ac.
630 germinant SAac.
631 fleo generata SAac.
632 temporis SAac.
633 aut SAac.
634 decutit SAac.
635 det SAac.
636 hieme SAac.
637 frondere Aac: fronde S.
638 amurgam S.
639 farctum add. edd. ex libro de Arboribus 21, 2: partum SAac.
649 libianae S.
650 callistrustiae S: callistrustiae A: callistrusitae c: callistrusneae a.
651 astopiae SA: asthopie c: stopie a.
652 rhodie ac: rohiae SA.
653 Tiburnae scripsi: tybernae Aa: tiberne S: thiberne c.
654 apex scripsi: anceps SAac.
655 necesse rere SA: nee esse serere a.
656 in modum S: pro modum Aac.
657 repangito A: pangito S: repaginato c: om. a. a Pliny, N.H. XV. § 70. It is said to have been called after Livia, the wife of Augustus. b Pliny, N.H. XIV. § 69: called after Chalcis in Euboea.
668 vere edd. ex libro de Arboribus 23, 1: habere SAac.
669 aprinum SAac.
670 hient a: ient SA: ventre medio c.
671 erit SAac.
672 seres Aa: res Se.
673 collocaveris S: colueris Aac.
674 sitam SAac.
675 ad brumam ac: a brumam A: abruma S.
676 in om. SAac.
677 cuneo SAac.
684 mulsa ac: mulsia SA.
685 Scaudiana scripsi: Scaidianam S: Gaudiana Aac.
686 pedusiana SAac.
687 struthia Aac: strati S.
688 hiemem edd. ex libro de Arboribus 25, 1: essem SA: messem ac.
689 mororum edd. ex libro de Arboribus l.c.: malorum SA. a From Crustumium in Etruria. b From Signia in Latium. c So called, according to Pliny (N.H. XV. § 55) because they are ripe at the time of the barley-harvest. d So called from the person who introduced it (Pliny, l.c; Cato, R.R., VII. 3). e Probably called after a member of the gens Naevia, who perhaps also introduced the Naevian olive (Book XII. 50. 1). f Called after M. Favonius, an imitator of Cato (Cicero, Att. I. 14. 5). g From Laterium near Arpinum, where Q. Cicero had a villa (Cicero, Alt. XI. 1).
696 ramos S: ramis A: ramus ac.
697 subacta edd. ex libro de Arboribus l.c.: in hostis tritta SA: trita a: truta c.
698 pilcis edd.: tiliae sic SAc: taliaes sic a.
699 adhuc edd. ex libro de Arboribus l.c.: adit ut SAc: adit et a.
700 utrumque edd. ex libro de Arboribus l.c.: utrius SAa: utriusque c.
701 poteris om. SAac.
702 resectos Ac: sextos S: reseptos a.
707 coeperit SAa: coepit c.
708 tumibunt SAac.
709 excato S: exsecato Aa: excecato c.
710 et S. a So called from the plaster of clay or wax used in this method.
723 demissis c: dimissus SAa.
724 medullis SAac.
725 post surculos add. Aac dimittito.
726 straveris SAac.
727 dimittito addidi ex libro de Arboribus l.c.
728 foramina edd. ex libro de Arboribus l.c. i forma SAac.
729 semipedem SAac.
730 usque ad eodem S.
731 in una,—§ 6, insita extent S: om. Aac.
732 muscum edd. ex libro de Arboribus 26, 6: ramuscula Sac: ramicula(?) A.
733 serere SAac.
734 sesquipedam e terra A: sequipedamen terra S: sexquipedam e terra a: sexquipedem e terra c.
742 quo Aac: quod(?) S.
743 invenimus quod add. edd.: om. SAac.
744 generi arboris a: generi arborum c: generiem arbori A: geriem arbori S.
745 ea add. S.
746 tali ratione scripsi ex libro de Arboribus 26, 7: carifici ratione S: caprifici rancus Ac: caprifici ramos a.
747 querito SA: serito ac.
748 certamque edd, ex libro de Arboribus. 26. 8: certaminis SAac.
759 aptato Se: apto Aa.
760 alterius scripsi: altero Aac: alte S.
761 quo edd. ex libro de Arboribus 26, 9: quod SAac.
762 succus add. edd. ex libro de Arboribus l.c.: om. SAac.
763 avocari S: vocari Aac.
764 ne cui edd. ex libro de Arboribus l.c.: necuim SA: nec humi a: ne vim c.
765 veluti quandam edd. ex libro de Arboribus l.c.: vel antequam SAa: ut antiquum c.
766 tantum c: tantos SAa.
767 omni generi c: omni genere A: omne genere S: om. a.
768 dissimilibus scripsi: dissimilis S: dimissis Aac.
784 scrobe SAac.
785 pedes SAac.
786 possit ea contingere S: positae contingere ac: positae tangere A.
787 in om. SAac.
788 cacumine ac: cacumineris SA.
789 quae inserere voles add. edd. ex libro de Arboribus 27. 3: om. SAac.
790 revellantur ac: revellatur SA.
791 bene cdd. ex libro de Arboribus 27. 4: ene S: eno Ac: eo a.
792 coierit SAac.
793 finem A ac: fine S.
794 species a: specimus S: spes c.
795 prioribus a: priores SAc.
796 incipere SAac.
797 parvum Aac: pravum S.
798 puto A: fuit Sa: om. c.
799 post puto add. nunc (hunc c) arboris praecipientes opportune eius meminerimus SAac.
804 ovibus add. edd. ex libro de Arboribus 28. 1: om. SAac.
805 cum SAc: tum a.
806 ovis post etiam add. SAc: iovis quod a.
807 ipsa SAa: ipse c.
808 equo edd.: aeque SA: eque ac.
809 virium Aac: virum S.
810 potest Ac: potes S: om. a. a Presumably at one feeding.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

