[25]
itaque illam tuam praeclarissimam et
sapientissimam vocem invitus audivi: 'satis diu vel naturae
vixi1 vel gloriae.' satis, si ita vis, fortasse naturae, addam2
etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae
certe parum. qua re omitte, quaeso, istam3 doctorum hominum
in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo
esse sapiens. saepe enim venit ad meas auris4 te idem
istud nimis crebro dicere, satis te tibi5 vixisse. credo, sed
tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli
natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem
publicam res tuae gestae complexae sunt6; tantum abes a
perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum
quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute
rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud
ne gloriae quidem7 satis est? cuius te esse avidissimum,
quamvis sis sapiens, non negabis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

