[31]
perfuncta res publica est hoc1
misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret
odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis2
quibus iratus esset eosdem etiam3 exsilio aut morte dignos
iudicaret. arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. ingratus
est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus
animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit4 qui
in acie cecidit, qui in causa animam profudit. quae enim
pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest.
sed iam omnis fracta dissensio est armis,
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

