Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus [2] aequaliter et minute 1soli terga comminuat.2Hanc planam fossuram maxime nos probamus. Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et 3nudavit summas et ad inferiores radiculas 4transmisit hibernos imbres. Numerus autem fossionis aut idem debet esse 5qui primi anni, aut una minus; nam 6utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam [3] subcrescere. Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est summittenda; tanto quidem 7 8 9 10 11 12 13 14 15 [p. 384] magis, quod tenera aetas eius non sustinet et fetu et materiis onerari.
7 vincientur cM.
8 proprius SAa.
9 nec SAa: ne cM, edd.
10 minute cM: minuti SAa: minutim edd.
11 convertat a: convertit M: convertant c.
12 et SAaM; om. Schn.
13 ad inferioris pervenit radiculas SAacM; et deinde transmisit ... imbres om. SAa: ad inferiores pervenit radiculas, et hibernos transmisit imbres vulgo ante Schn.
14 debet esse SAacM: esse debet edd.
15 minus nam om. SAa, vett. edd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

