Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
chapter:
chapter prchapter 1chapter 2chapter 3chapter 4chapter 5chapter 6chapter 7chapter 8chapter 9chapter 10chapter 11chapter 12chapter 13chapter 14chapter 15chapter 16chapter 17chapter 18chapter 19chapter 20chapter 21chapter 22chapter 23chapter 24chapter 25chapter 26chapter 27chapter 28chapter 29chapter 30chapter 31chapter 32chapter 33
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.—Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se inuoluuntur, utilius eximere est. [2] Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena deducitur; [3] caueturque, [ne] inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur. Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (2 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(2):
- Lewis & Short, sĕco
- Lewis & Short, sŭpĕr-incīdo
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
Citation URI: http://data.perseus.org/citations/urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.perseus-lat3:7.31
hide
Display Preferences

