Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. 1 vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, 2 Apicium cenis, Maecenatem deliciis provocant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

