Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
faciunt illa quoque iucundam orationem,
aliqua mentione habita differre et deponere apud
memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et
iterare1 quaedam schemate aliquo, (non enim est
ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et
dare actioni varios velut vultus. gaudet enim res
varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum
magis detinentur, ita semper animis praestat, in
quod se velut novum intendant.
1 iterare, Halm: sperare, B: separare A (m.2).
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

