Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
haec
tractanti1 animo et noctes et dies cogitanti2 existit illa
a3 deo4 Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens
agnoscat coniunctamque cum divina mente se sentiat,
ex quo insatiabili gaudio compleatur.5 ipsa enim cogitatio de vi et natura deorum studium incendit6 illius
aeternitatem7 imitandi, neque se in brevitate vitae conlocatam8 putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas
et necessitate nexas videt, quibus ab aeterno tempore
fluentibus in aeternum ratio tamen mensque moderatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

