Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[35]
sed tamen eo concesso
qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem
hostiam rebus suis immolet? hoc erat, quod ego
non rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur!
pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam
admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui
idem istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad
hostiam deligendam ducem esse vim quandam
sentientem atque divinam, quae toto confusa
mundo sit.
Illud vero multo etiam melius, quod et a te
usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare
quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut
aut absit aliquid aut supersit; deorum enim numini
parere omnia.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

