Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
tantum autem cuique
tribuendum, primum quantum ipse efficere possis,
deinde etiam quantum ille, quem diligas atque
[p. 182]
adiuves, sustinere. non enim neque tu possis,
quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos
perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem
efficere, fratrem eius Lucium non potuit. quod si
etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum
est tamen quid ille possit sustinere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.