This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[101]
Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab
alio principio sum exorsus dicere: Non ignoro, inquam,
Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi
generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae
a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igitur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius, et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et
Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere [p. 232]
hoc modo: “Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non diligunt
homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut
existumant nihil interesse hominum scire, quid
sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura,
aut ea ne ipsi quidem di significare possunt;
at neque non diligunt nos (sunt enim benefici
generique hominum amici) neque ignorant ea,
quae ab ipsis constituta et designata sunt;
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

