Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Trichonem equitem Romanum memoria nostra,
quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis
in foro confodit ; vix illum Augusti Caesaris auctoritas
infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit.
[2]
Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio
damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod
contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta
praestare integro solebat ; haec liberalitas effecit,
ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus,
nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset,
quem is pater damnare potuisset, qui odisse non
poterat.
[3]
Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri,
bonum principem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ; venit in
privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit,
non dixit : " Immo in meam domum veniat " ; quod
si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non
patris.
[4]
Audita causa excussisque omnibus, et his,
quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue-
[p. 402]
batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet,
ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ; deinde,
priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii,
hominis locupletis, hereditatem non aditurum.
[5]
Dicet
aliquis : " Pusillo animo timuit, ne videretur locum
spei suae aperire velle filii damnatione." Ego contra
sentio ; quilibet nostrum debuisset adversus opiniones
malignas satis fiduciae habere in bona conscientia,
principes multa debent etiam famae dare. Iuravit
se non aditurum hereditatem.
[6]
Tarius quidem eodem
die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod
principi semper curandum est, dixit relegandum, quo
patri videretur.
[7]
Non culleum, non serpentes, non
carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed
cui in consilio esset; mollissimo genere poenae
contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum
erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum
ab urbe et a parentis oculis submoveri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

