Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. L.
Aemilio Paulo C.
Licinio consulibus,
idibus1 Martiis,
principio insequentis anni,
cum in expectatione patres fuissent,
maxime quidnam consul de
Macedonia,
cuius ea provincia esset,
referret,
nihil se
habere Paulus quod referret,
cum nondum legati2 redissent,
dixit.
[
2]
ceterum Brundisi legatos iam esse,
bis ex cursu Dyrrachium reiectos.
3
[
3]
cognitis mox quae nosci prius in rem esset,
relaturum;
id fore intra perpaucos dies.
[
4]
et ne quid profectionem suam
[p. 150]
teneret,
pridie idus Apriles Latinis esse constitutam4 diem.
sacrificio rite perfecto et se et5 Cn.
Octavium,
simul senatus censuisset,
exituros esse.
[
5]
C.
Licinio collegae suo fore curae se absente,
ut si qua parari mittique6 ad id bellum opus sit,
parentur mittanturque.
interea legationes exterarum nationum audiri posse.
[
6]
primi7 Alexandrini legati ab Ptolemaeo et Cleopatra8 regibus vocati sunt.
[
7]
sordidati,
barba et capillo promisso,
cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt,
et oratio quam habitus fuit miserabilior.
[
8]
Antiochus Syriae rex,
qui obses Romae fuerat,
per
honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in
regnum,
bellum cum minore fratre eius,
qui tum
Alexandriam tenebat,
[
9?]
gerens et ad Pelusium navali
proelio superior9 fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandriam terrebat,
nec procul abesse quin potiretur regno opulentissimo videbatur.
[
10]
ea legati
querentes orabant senatum ut opem regno regibusque
amicis imperio Romano10 ferrent.
[
11]
ea merita populi Romani in Antiochum,
eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut,
si legatos misissent [p. 152]
qui ei nuntiarent11 non placere senatui sociis regibus12 bellum fieri,
extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.
[
12]
quod si cunctentur facere,
brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos,
cum pudore quodam populi Romani,
quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.
[
13]
moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C.
Popilium
Laenatem et C.
Decimium et C.
Hostilium legatos ad
finiendum inter reges bellum miserunt.
[
14]
prius
Antiochum,
dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare,
ni absistatur bello,
per utrum stetisset,
eum non pro
amico nec pro socio habituros esse.