Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. qui veris initio exercitu indicto castra in
finibus Lacedaemoniorum posuit,
[2?]
legatos deinde
misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram si id fecisset pollicentes et
illos nihil indicta causa passuros.
[3]
silentium prae
metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat,
ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim
abfuturam,1 donec causam dixissent.
[4]
ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis et quia pertinere
causam eorum ad rem publicam censebant.
[5]
numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum
adduxerant in fines, quia nihil aeque alienaturum
animos civitatis videbatur; tunc exercitus totius
prope antesignani exules erant.
[6]
hi venientibus
Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto
occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde,
altercatione orta, cum accenderentur irae,2 ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt.
[7]
cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et
praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientes arcere.3 [p. 110]
crescebat tumultu concitato turba;
[8]
et Achaei ad4 spectaculum primo concurrebant;
[9]
deinde vociferantibus exulibus quae passi forent et orantibus opem affirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis
sacratum fuisset, irritum per illos esse;
[10]
priusquam
alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos
esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius,
qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit. atque ita
decem septem, quibus vincula per tumultum iniecta
erant, interfecti sunt.
[11]
sexaginta tres postero die
comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat,5 non quia salvos vellet sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti6 multitudini iratae, cum aversis7 auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

