Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60. vixdum hi profecti erant cum a Carthagine
legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne
simul et Punicum excitaretur bellum.
[2]
Hannibal
patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante
dictum est, et erat apud regem in magno honore,
nulla alia arte nisi quod volutanti diu consilia de
Romano bello nemo aptior super tali re particeps
esse sermonis poterat.
[3]
sententia eius una atque
eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur;
[4]
Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur liceatque populo
Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum
gerere, neque regem neque gentem ullam parem
[p. 570]
Romanis esse.
[5]
sibi centum tectas naves et decem1 milia peditum, mille equites deposcebat; ea se classe
primum Africam petiturum; magno opere confidere
et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli
posse;
[6]
si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae
excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris
omnibus transire in Europam debere et in aliqua
parte Graeciae copias continere neque traicientem
et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum
traicere.
1 A.U.C. 561
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

