Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. concilium Aetolorum stata die, quod
Panaetolium vocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter adcelerarunt, et a consule
missus L. Furius Purpurio legatus venit;
[2]
Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt.
primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus
erat, auditi sunt.
[3]
qui in1 nulla nova re nihil se
[p. 84]
novi habere quod adferrent dixerunt; quibus enim2 de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare
eos debere.
[4]
“an imitari” inquit unus ex legatis
“Romanorum licentiam, an levitatem dicam,
mavultis? qui cum legatis vestris Romae responderi
ita iussissent, 'Quid ad nos venitis, Aetoli, sine
quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?',
[5?]
iidem nunc ut bellum secum adversus Philippum
geratis postulant; et antea propter vos et pro vobis
arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in
pace esse cum Philippo prohibent.
[6]
messanae ut
auxilio essent, primo in Siciliam transcenderunt;
iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus
in libertatem eximerent;
[7]
et Messanam et Syracusas
et totam Siciliam ipsi habent vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt.
[8]
scilicet
sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a
vobis creatos concilium habetis, socium hostemque
libere quem velitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio
habituri vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas
aut Messanam aut Lilybaeum indicitur concilium:
praetor Romanus conventus agit;
[9]
eo imperio evocati
conveniunt; excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident; virgae tergo,
secures cervicibus imminent; et quotannis alium
atque alium dominum sortiuntur.
[10]
nec id mirari
debent aut possunt, cum Italiae urbes, Regium,
[p. 86]
Tarentum, Capuam, ne finitimas quarum ruinis3 crevit urbs Roma nominem, eidem subiectas videant imperio.
[11]
Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine
plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius
habitanda quam si deiecta foret.
[12]
furor est si
alienigenae homines, plus lingua et moribus et
legibus quam maris terrarumque spatio discreti, haec
tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum.
[13]
Philippi regnum officere aliquid videtur libertati
vestrae; qui, cum merito vestro vobis infensus esset,
nihil a vobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie
pacis pactae desiderat.
[14]
adsuefacite his terris
legiones externas et iugum accipite; sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium
Philippum quaeretis.
[15]
Aetolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad tempus
ortae causae diiungunt coniunguntque; cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis
bellum est eritque; natura enim, quae perpetua est,
non mutabilibus in diem causis hostes sunt.
[16]
sed
unde coepit oratio mea, ibi desinet: hoc eodem loco
iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio
ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem
Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare
volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit;
cur vos mutetis non video.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

