Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. iam hostes ante castra instructi stabant.
moram pugnae attulit quod Hasdrubal,
provectus ante
signa cum paucis equitibus,
scuta vetera hostium notavit,
quae ante non viderat,
et strigosiores equos;
multitudo quoque maior solita visa est.
[
2]
suspicatus
enim id quod erat,
receptui propere cecinit ac misit
ad fiumen unde aquabantur,
ubi et excipi aliqui possent et notari oculis,
si qui forte adustioris coloris
ut ex recenti via essent;
[
3]
simul circumvehi procul
castra iubet specularique num auctum aliqua parte
sit vallum,
et ut attendant semel bisne signum canat
in castris.
[
4]
ea cum ordine omnia relata1 essent,
castra nihil aucta errorem faciebant;
bina erant,
sicut ante adventum consulis alterius fuerant,
una
M.
Livi,
altera L.
Porci;
neutris quicquam quo
latius tenderetur ad munimenta adiectum.
[
5]
illud
veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit
quod semel in praetoriis castris signum,
bis in
consularibus referebant cecinisse.
duos profecto
consules esse,
2 et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat.
[
6]
minime id quod erat
suspicari poterat,
tantae rei frustratione Hannibalem
elusum,
ut ubi dux,
ubi exercitus esset cum quo
[p. 396]
castra conlata3 habuerit4 ignoraret;
[
7]
profecto haud5 mediocri clade absterritum insequi non ausum;
magno opere vereri ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset.
[
8]
interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere,
interceptisque iis
consulem ad sese opprimendum adcelerasse.
his
anxius curis,
exstinctis ignibus,
vigilia prima dato
signo ut taciti vasa colligerent,
signa ferri iussit.
[
9]
in trepidatione et nocturno tumultu duces parum
intente adservati,
alter in destinatis iam ante animo
latebris subsedit,
alter per vada nota Metaurum
fiumen tranavit.
ita desertum ab ducibus agmen
primo per agros palatur,
fessique aliquot somno ac
vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia
relinquunt signa.
[
10]
Hasdrubal,
dum lux viam ostenderet,
ripa fluminis6 signa ferri iubet,
et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem7 volvens haud multum processisset,
substitit,
8 ubi prima lux [p. 398] transitum opportunum ostendisset,
transiturus.
9
[
11]
sed10 cum quantum a mari abscedebat,
tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inveniret vada,
diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.