Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. "atqui1 ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo2 abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione
dicere militantium libet;
[2]
quam orationem non apud
vos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso
[p. 12]
exercitu disceptante aequam arbitror videri posse.3 in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem.
[3]
negabant nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. quonam
modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid
novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam novum
pro portione iniungi?
[4]
nusquam nec opera sine
: emolumento nec emolumentum ferme sine impensa
opera est. labor voluptasque, dissimillima natura,
societate quadam inter se naturali sunt iuncta.
[5]
moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam
rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni
se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset:
[6]
gaudet nunc fructui sibi
rem publicam esse et laetus stipendium accipit;
aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse.
[7]
An si ad calculos eum res publica vocet, non merito
dicat: 'annua aera habes, annuam operam ede; an
tu aequum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?'
[8]
invitus in hac parte orationis,
Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus
agere volumus agique tamquam cum patria nobiscum
aequum censemus.
[9]
aut non suscipi bellum oportuit
aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam
primum oportet.
[10]
perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae
[p. 14]
finem captis Veiis imposuerimus. si hercules nulla4 alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit.
[11]
decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo?
[12]
quot terras, quot maria distans? nos
intra vicesimum lapidem in conspectu prope urbis
nostrae annuam oppugnationem perferre piget? scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam
iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
septiens rebellarunt;
[13]
in pace nunquam fida fuerunt;
agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates
deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;
[14]
auctores fuere contra ius caedis impiae
legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus
nos concitare voluerunt hodieque id moliuntur; res
repetentes legatos nostros haud procul afuit quin
violarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

