Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. rerum deinde divinarum habita cura; et quia
quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant,
[p. 222]
necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum1 creant.
[2]
id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima
erat cura, officeret. ac nescio an nimis undique eam
minimisque rebus muniendo modum excesserint.
[3]
consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet,2 nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum: regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum,
tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut
hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso
Superbo penes Collatinum imperium esse; nescire
Tarquinios privatos vivere.
[4]
non placere nomen,
periculosum libertati esse. hic3 primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat.
[5]
ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae
unde periculum libertati foret. id summa ope tuendum esse neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam. invitum se dicere, hominis causa, nec
dicturum fuisse ni caritas rei publicae vinceret: non
[6?]
credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non
[p. 224]
solum in civitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati.
[7]
“hunc tu,” inquit, “tua
voluntate, L. Tarquini, remove metum. meminimus, fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium
tuum, aufer hinc regium nomen. res tuas tibi non
solum reddent cives tui auctore me, sed, si quid
deest, munifice augebunt. amicus abi; exonera
civitatem vano forsitan metu; ita persuasum est
animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum.”
[8]
consuli primo tam novae rei ac subitae
admiratio incluserat vocem; dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis
precibus orant.
[9]
et ceteri quidem movebant minus:
postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate,
socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis
suadendoque coepit,
[10?]
ut vinci se consensu civitatis
pateretur, timens consul ne postmodum privato sibi
eadem illa cum bonorum amissione additaque alia
insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu
rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate
cessit.
[11]
Brutus ex senatus consulto ad populum
tulit ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent.
collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
[p. 226]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

