Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. P. Scipio ex provincia Gallia ad consules subrogandos venit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus.
[2]
postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio, M. Fulvius Nobilior, C. Scribonius, M. Valerius Messala, L. Porcius Licinus et C. Flaminius.
[3]
Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt.
[4]
[p. 170] horum aedilium ludos Romanos primum senatus 1a populo secretus spectavit, praebuitque sermones, sicut omnis novitas solet, aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum existimantibus amplissimo ordini,
[5]
aliis demptum ex dignitate populi, quidquid maiestati patrum adiectum esset, interpretantibus et omnia discrimina talia, quibus ordines discernerentur, et concordiae et libertatis aequae minuendae esse.
[6]
ad quingentesimum quinquagesimum octavum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum, cur immisceri sibi in cavea patres plebem nollent?
[7]
cur dives pauperem consessorem fastidiret? novam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam.
[8]
[p. 171] postremo ipsum quoque Africanum, quod 2consul auctor eius rei fuisset, paenituisse ferunt. adeo nihil motum ex antiquo probabile est; veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, stari malunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

