Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
exsecrare
nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita.
sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne,
dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput.
[2]
qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam
iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere
fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat.
quo enim alio confugiam,
[3]
cui non sollemne lustrale
exercitus tui, non decursus militum, non domus, non
epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio
mortalibus tuta est?
[4]
si iero ad fratrem invitatus,
moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum
fratrem, moriendum est:
[5]
nec eundo nec manendo insidias evito. quo me conferam? nihil praeter deos,
pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: [p. 67] perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia
tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae
maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi
Macedoniam suam futuram sperant.
[6]
si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani
reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum.
[7]
at in Macedonibus satis praesidii est. vidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis
defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae
fratris noctu sumpserunt.
[8]
quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis
et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri
maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri,
praeferant.
[9]
iste enim est, cuius beneficio poenam tibi
senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit,
qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
[10]
pro isto Romani stant,
pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto
Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter
te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

