Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
aliud subinde bellum cum alterius orae
Graecis exortum.
[2]
namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent,
postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam,
quod Lucanos et Apulos—nam utraque eo anno
societas coepta est—in fidem populi Romani venisse
adlatum est:
[3]
quippe propemodum perventum ad se
esse, iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes
aut domini habendi sint.
[4]
discrimen profecto rerum
suarum in bello Samnitium eventuque eius verti; eam
solam gentem restare, nec eam ipsam satis validam,
quando Lucanus defecerit;
[5]
quem revocari adhuc inpellique ad abolendam societatem Romanam posse, si
qua ars serendis discordiis adhibeatur.
[6]
haec consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent, ex iuventute quidam Lucanorum
pretio adsciti, clari magis inter populares quam honestly,
inter se mulcati ipsi virgis cum corpora nuda intulissent in civium coetum,
[7]
vociferati sunt se, quod
castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus virgis
caesos ac prope securi percussos esse.
[8]
deformis suapte
[p. 484]
natura res cum speciem iniuriae magis quam doli prae
se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum vocare,
[9]
et alii circumstantes concilium
bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in
arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque
etiam sanos consternante animos decernitur, ut societas
cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem
mittuntur.
[10]
repentina res quia quam causam nullam
tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et
obsides dare et praesidia in loca munita accipere, caeci
fraude et ira nihil recusarunt.
[11]
dilucere deinde brevi
fraus coepit, postquam criminum falsorum auctores
Tarentum commigravere; sed amissa omni de se potestate nihil ultra, quam ut paeniteret frustra, restabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

