Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
et hercule tanti ea ad universi belli eventum
momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum
atque inde, societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus, mox in Campaniam transierit.
[2]
ea fuit causa, cur proximo anno C. Poetelius
Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto
Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu
populi exercitum duceret.
[3]
ad quorum auxilium cum
Galli ex Campania redissent, foedae populationes in
Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie
Tiburtibus ducibus sunt factae;
[4]
et, cum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset,
Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. creatus Q.
Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit
et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit.
[5]
dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.
[6]
pugnatum haud
procul porta Collina est totius viribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum, quae magna
etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis
simul verecundia misericordiaque militem accendebant.
[7]
magna utrimque edita caede avertitur tandem acies
Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt;
palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti,
[p. 409]
egressis ad opem ferendam Tiburtibus simul cum iis
intra portas conpelluntur.
[8]
egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta
est. et consul alter Fabius proeliis primum parvis,
postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti
copiis essent, Hernicos devincit.
[9]
dictator consulibus
in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et
suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura
se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit; Fabio satis visum, ut ovans
urbem iniret.
inridere Poeteli triumphum Tiburtes:
[10]
ubi enim eum
secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam
in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine
obvios caedi, recepisse se intra urbem: eam rem triumpho dignam visam Romanis.
[11]
ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

