Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque
fidens sibi, poscere pugnam; Veienti Fidenatique plus
spei in trahendo bello esse.
[2]
Tolumnius, quamquam
suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.
[3]
dictatori ac Romanis, quod detractasset
pugnam hostis, animi accessere; posteroque die, iam
militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina
castra in medium campi procedunt.
[4]
Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana
adgrederentur, post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu
Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates
essent.
[5]
dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit.
[6]
parumper silentium et quies fuit nec Etruscis,
nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem
Romanam respectante, ut extemplo proelium committeret,
si ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex conposito tolleretur signum.
[7]
quod ubi conspexit, primos
equites clamore sublato in hostem emisit;
[8]
secuta peditum acies ingenti vi conflixit. nulla parte legiones
Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse
rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

