previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur; [2] neque eam uoraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset; [3] id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse uellent. tum M. Curtium, iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque esset; [4] silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem, se deuouisse; [5] equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. [6] [p. 7009]cura non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est. [7] post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens iussit. [8] L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. in exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. [9] forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret <et> legionibus necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem intercepissent occideretur. [10] quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset; [11] [p. 7010]potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem ualuisse? uindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur. [12] his uocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Seruilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
    • Thomas W. Allen, E. E. Sikes, Commentary on the Homeric Hymns, HYMN TO APOLLO
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patricii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Servilius Ahala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vorago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Curtius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Curtius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Genucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hernici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iustitium
    • Harper's, Curtius, Mettus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSTI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI SAECULA´RES
    • Smith's Bio, Aha'la
    • Smith's Bio, Aventinensis
    • Smith's Bio, Clau'dius
    • Smith's Bio, Cu'rtius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: