previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. tenebant Achradinae portas murosque maxime transfugae, quibus nulla erat per condiciones ueniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi. [2] itaque Marcellus, postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis auersus a mari uiaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos. [3] praeerat huic arci Philodemus Argiuus, ab Epicyde impositus, ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse. [4] cum is diem de die differret dum Hippocrates atque Himilco admouerent castra [legiones], haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, [5] Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi uidit posse, inter Neapolim et Tychamnomina ea partium urbis et instar urbium suntposuit castra, timens ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles auidus praedae non posset. [6] [p. 25045]legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et uelamentis uenerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur. [7] de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus uiolaret: cetera praedae futura. castra obiectu parietum pro muro saepta; [8] portis regione platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. [9] inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt. [10] inter haec et Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut inuiolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum Romanis. [11] auersis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter uim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, [12] cum triginta quinque nauibus ex portu Syracusano profectus libero mari uela in altum dedit quinque et quinquaginta nauibus Epicydae et Syracusanis relictis; [13] edoctisque Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine esset cum centum nauibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: