previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus seruis uenit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse. [2] eam rem ad consilium <cum> rettulisset Fabius, aliis pro transfuga uerberandus necandusque uideri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; [3] tum, quia res Romana contra spem uotaque eius uelut resurgere ab stirpibus uideatur, nouam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde ipse stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, uanus hostis; id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset. [4] [p. 24072]contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli tamquam in pace libera de quoque arbitria agere aiebat; [5] qui, cum illud potius agendum atque cogitandum sit si quo modo fieri possit ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, documentum autem dicant statui oportere si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat. [6] quod si abire ab Romanis liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin breui deserta ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta uisura sit? [7] se tamen non eum esse qui Altinio fidei quicquam censeat habendum; sed mediam secuturum consilii uiam. [8] neque eum pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida ciuitate [eum] seruari per belli tempus; perpetrato bello tum consultandum utrum prior defectio plus merita sit poenae an hic reditus ueniae. [9] [p. 24073]Fabio adsensum est Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus quod secum tum attulerat ei seruari iussum. [10] Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adseruabant. Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; [11] dein fama per totam urbem uolgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum nouarum extemplo nuntii missi. [12] quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei uirum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi uendendique; [13] ceterum, ut irae magis quam auaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque auiditati addidit coniugemque eius ac liberos in castra accitos, [14] quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus uiuos combussit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perfugae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dasius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CUSTO´DIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARPI
    • Smith's Bio, Da'sius, Alti'nius
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: