previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. [p. 3072]

dimissis legatis, admonet milites Uerginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse; [2] placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari. [3] cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reseruate' inquit, 'ista de me iudicia. [4] nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae sint. si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.' [5] [6] ita decem numero tribunos militares creant. [7] neque in Sabinis quieuit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita accenderat. [8] Icilius ubi audiuit tribunos militum in Auentino creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, [9] [p. 3073]peritus rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. [10] porta Collina urbem intrauere sub signis, mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent. [11] M. Oppium Sex. Manilium creant. patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. [12] Sicci caedes decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Ualerium Horatiumque ire in Auentinum. illi negabant se aliter ituros quam si decemuiri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent. [13] decemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Manilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Oppius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Icilius
    • Smith's Bio, Dia'na
    • Smith's Bio, Mani'lius
    • Smith's Bio, O'ppius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: