This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re perterritus locis superioribus consistit [2] aciemque instruit. Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat; rursus conantis progredi [3] insequitur et moratur. illi necessario maturius quam constituerant, castra ponunt. suberant enim montes atque a milibus passuum v itinera difficilia atque [4] angusta excipiebant. hos montes intrare cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent. [5] quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum; sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

