Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Tribunatum militum in Thracia meruit; quaestor Cretam et Cyrenas prouinciam sorte cepit; aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis. praetor infensum senatui Gaium ne quo non genere demereretur, ludos extraordinarios pro uictoria eius Germanica depoposcit poenaeque coniuratorum addendum censuit, ut insepulti proicerentur. egit et gratias ei apud amplissimum ordinem, quod se honore cenae dignatus esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

