This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Plevsicles
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis
me amoris causa hóc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim
5inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est —
sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite:
oratio alio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsa Mora;
10nam quaevis alia quae morast aeque, mora
minor ea videtur quam quae propter mulieremst.
hoc adeo fieri credo consuetudine.
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heus, ecquis hic est?
Pal.
Adulescens, quid est?
15quid vis? quid pultas?
Plevs.
Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturast, eat.
omnis moratur: navim cupimus solvere.
Pyrg.
Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
20duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal.
Eó. —
Plevs.
Quaeso hercle propera.
Py.
Non morabitur.
quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs.
Habeo equidem hercle oculum.
Pyrg.
At laevom dico.
Plevs.
Eloquar.
25maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
sed nimis morantur me diu.
Pyrg.
Eccos exeunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

