This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Mnes.
Inimiciorem nunc utrum credam magis
sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
5nam mihi divini numquam quisquam creduat,
ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri.
id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
10adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater.
sed satine ego animum mente sincera gero,
qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
verum quam illa umquam de mea pecunia
15ramenta fiat plumea propensior,
mendicum malim mendicando vincere.
numquam edepol viva me inridebit. nam mihi
decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur
20tum quom blandiri nihilo pluris referet,
quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
sed autem quam illa umquam meis opulentiis
ramenta fiat gravior aut propensior,
mori me malim éxcruciatum ínopia.
25profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem éxorabo, Chrysalo causa mea
pater ne noceat, neu quid ei suscenseat
mea causa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui causa mea
30mendacium éi dixit. vos me sequimini.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

