17.
[38]
M. Aemilium Scaurum, summum
nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. exstant
orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum
ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen
ab inimico dicta et obiecta. quam multa M'. Aquilius1
audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique
P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen
inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus.
ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus2 multa
audivit in sua causa quae ad3 suspicionem stuprorum ac
libidinum pertinerent.
[39]
exstat oratio hominis, ut opinio
mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque
eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in
L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem
virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis
optimis4 temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum
in contionem Gracchus vocari iuberet et viator5 quaereret,
quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit,
'dicere inimicum meum Frugi.' is igitur vir quem ne
inimicus quidem satis in6 appellando significare poterat, nisi
ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo
quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque
iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
[40]
Fonteius
ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo
significari vestigium libidinis7, petulantiae, crudelitatis, audaciae
possit; non modo nullum facinus huius protulerunt
sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt8.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

