[33]
duae partes esse in re publica cum putarentur,
altera me deposcere propter inimicitias, altera timide
defendere propter suspicionem caedis putabatur. qui autem
me deposcere videbantur1, in hoc2 auxerunt dimicationis
metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum
curamque minuerunt. qua re cum viderem senatum ducibus
orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim
proditum, partim derelictum, servos simulatione conlegiorum
nominatim esse conscriptos, copias omnis Catilinae paene
isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas,
equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis,
omnis caedis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti,
multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque
defendere, nec mihi ipsi3 ille animus idem meus vobis non
incognitus defuit. sed videbam, si vicissem praesentem
adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos; si
victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post
me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse
praesentis, meae mortis poenas iudicio et posteritati reservari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

