10.
[24]
quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia
sempiterna, nec tantum dum1 anima exspirabo2 mea, sed etiam
cum me vita defecerit, illa3 monumenta vestri in me benefici
permanebunt. in referenda4 autem gratia hoc vobis repromitto
semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re
publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica
propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda
fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis
libertatem nec in perferendo labore industriam nec in
vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam.
[25]
atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo
sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium
vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus
dignissimus ea5 civitate videar quae suam dignitatem
non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis
iudicavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 nec tantum dum scripsi: cum codd. praeter bks (non solum cum, ut est in edd. vett.) w (tum et cum)
2 expirabo codd.: expirabit Madv.
3 vita defecerit illa scripsi: vita defecerit multa Madv., Muell.: ulla P et codd. pler. (cum nulla Gεe: cum mortuo bς vulg.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

