2.
[3]
sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno
die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum
arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio
postulasset. nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil
non diu consideratum ac multo ante meditatum. ego enim
me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum
duobus, qui me, qui rem publicam1 cum defendere deberent,
servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus
illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate
sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt,
deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque
nefariae pactionis2 funditus una cum re publica oppressum
exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio
cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus
prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt,
excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem,
vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque
agris intulerunt.
[4]
Cum his furiis et facibus, cum his, inquam,
exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum
mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum
tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum
vester atque omnium bonorum dolor postulavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

