[33]
quid fuit in
rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus
lata est, in quo aliquid1 sacrosanctum2 exceptum
videretur? primum enim sacrosanctum esse nihil potest
nisi quod populus plebesve sanxit3; deinde sanctiones sacrandae
sunt aut genere ipso4 aut obtestatione et consecratione
legis aut poenae56, cum caput eius qui contra fecerit
consecratur. quid habes igitur dicere de Gaditano foedere
eius modi? utrum capitis7 consecratione an obtestatione
legis sacrosanctum esse confirmas? nihil omnino umquam
de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse
neque legem neque poenam consecratam8 esse9 dico. de
quibus igitur etiam si10 latum esset ne quem civem reciperemus,
tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec
quicquam illis verbis “si qvid sacrosanctvm est”11 exceptum
videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam
iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in quo aliquid Pantagathus: in qua aliquid HG2b: in qua aliqua aliquid rell.
2 sacrosanctum secl. Madv, tuetur Reid
3 sanxit Madv.: sanxisset codd.: fort. sanxerit (ut l. 14 fecit codd. pro fecerit)
4 † aut genere ipso Baiter: sed cf. de Or. ii, §§ 103,306
5 atque obt, et consecr. legis aut poena Madv.: poenae denuntiatione Lübbert: poen. irrogatione Lange
6 Num atque poenae?
7 capitis Ant. Aug.: a capitis codd.
8 consecratam Mueller: sacratam Paul: gratam codd. (ratam bς, gratam vel ratam Par. 7774): latam Angelius: rogatam Madv.
9 neque legem ... consecr. esse codd. habent post latum esset l. 20: pos' dico conloc. Ernest.: om. Reid
10 etiam igitur si PB
11 est scripsi: esset esse codd.: est esse edd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

