8. omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere
sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque
prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae
libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa1
iam diffluxerunt2 severis legibus vincienda sunt.
[24]
non fuit
recusandum in tanto civili bello, tanto animorum3 ardore et
armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus
fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia
stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus
quae idem togatus fieri prohibuisset. quae quidem tibi
nunc4 omnia belli volnera sananda5 sunt, quibus praeter te
mederi nemo potest.
[25]
itaque illam tuam praeclarissimam et
sapientissimam vocem invitus audivi: 'satis diu vel naturae
vixi6 vel gloriae.' satis, si ita vis, fortasse naturae, addam7
etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae
certe parum. qua re omitte, quaeso, istam8 doctorum hominum
in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo
esse sapiens. saepe enim venit ad meas auris9 te idem
istud nimis crebro dicere, satis te tibi10 vixisse. credo, sed
tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli
natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem
publicam res tuae gestae complexae sunt11; tantum abes a
perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum
quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute
rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud
ne gloriae quidem12 satis est? cuius te esse avidissimum,
quamvis sis sapiens, non negabis.
[26]
Parumne13, inquies, magna14
relinquemus? immo vero aliis quamvis multis satis, tibi
uni parum. quicquid est enim, quamvis amplum sit, id
est parum tum cum est aliquid amplius. quod si rerum
tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut
devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in
quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis
plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris
et pervagata magnorum vel in suos civis15 vel in patriam
vel in omne genus hominum fama meritorum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

